EPISTULA DATA AUGUSTINO S.R.E. CARDINALI VALLINI
- Details
- Hits: 2364
Augustino S.R.E. Cardinali Vallini
Vicario in Urbe Nostro
Ex quo quidem tempore ad Petri cathedram sumus evecti, ediximus Nos esse Episcopum Romanum. Sedes vero haec ampliore pollet auctoritate. Eandem enim communioni omnium Ecclesiarum in caritate praesidere omnes sat sciunt.